Bibliothèque Municipale de Limoges (Médiathèque Francophone)



CARTULAIRE D'AUREIL ET DE L'ARTIGE - Senneville G. - BML MAG LIM B2188

XC Carta de Sautorn - 1100 circa
In Christi nomine, Ego Rainaldus pro remedio anime mee dono Deo et sancto Johanni alodium meum de Saltorn, et ubicumque sit, post mortem meam si non habeo infantem de uxore ; et nepotibus meis dimitto feudum meum et partem meam de prato, quod est juxta domum Johanni del Bosc et duas sextarias terre ad Plancham Engelardi sub domo Geraldi de Bordelas. Si vero habuero infantem, et infantem (sic) si masculus fuerit, et me ipsum cum predicto alodio dono Deo et sancto Johanni ; si fuerit femina, feudum meum et alodium supradictum quem nepotibus meis dimittebam si non haberem infantem, et Petrum de Vetulavilla cum terra quam habet adcensatum dimitto illi, unde maritum accipiat. Peto autem omnibus dominis et amicis meis ut sicut ego statui pro remedio anime mee, ita faciant tenere. De isto dono sunt testes Geraldus Umbertus et Stephanus Bajulus, insuper Geraldus Arbertus et alii plures, videlicet Johannes et Petrus de Corpso et Petrus Helias.

XCII Gérald Maseu abandonne des droits sur l'aleu de Sautour - 1100 circa
Giraldus Maseu, filius Petri Mandrau ex concubina, dedit Deo et sancto Johanni terram alodii Sautorni, quam pater sibi dederat, et obtulit librum super altare sancti Michaelis in capella Castri Novi, audientibus Geraldo Arberto et Stephano Bajulo et Rotgerio de Sautorn.

XCIII Emma, fille de Gautier de Sautour, donne à Aureil sa personne et ses biens - 1100 circa
Emma filia Galterii de Sautorn donavit se ipsam et alodium suum et terram suam Deo et sancto Johanni de Aurel pro anima sua in manu domni Gaucherii prioris, excepto hoc quod filiis suis dimisit. Hoc est a Plancha Engelart sicut vadit ad domum Geraldi del Tell et sicut rivus descendit in Aho rivo versus ecclesiam, et hoc quod pertinebat ad eam de solari des Domnium (le Dognon). Testes sunt Stephanus Puigmaurs, Geraldus Umbertus nepos ejus, Rotgerius Mato. Regnante Philippo rege Francorum.

XCV Donations de Sautour - 1100 circa
 1°- Quidam miles nomine Walterus de Saltor voluit relinquere seculum et servire Deo in monasterio Sancti Johannis de Aurel ubi fuit canonicus, et dedit alodium de Saltor scilicet partem suam Deo et Sancto Johaniis pro anima sua et ubicumque eum haberet, auctorizante Widone fratre suo. Apud Estretenor dimidium mansum alodii.
2° - Postea quidam nepos ejus ex nepta sua Sibilla, Amelius nomine, dedit similiter Deo et Sancto Johanni quidquid in hoc alodio jure raciocinari poterat ex parte matris sue in manu fratris Stephani prepositi Sancti Johannis. Testes sunt Adimarus et Geraldus frater ejus de Les Morelas, Marbodius de la Ribera, Bernardus Ballus.
3° - Emma, soror Walterii predicti de Saltor, concessit se ipsam et alodium et terram suam, ubicumque habebat eam, Sancto Johanni de Aurel et domno Gauchero priori et aliis fratribus ; et sicut concessit se et sua, ita concessit hereditatem et honorem matris sue San,cto Johanni. Sign. Geraldus Umbertus nepos ejus, Rotgerius Matto, Stephanus Pigmaurus.
4° - In hoc alodio habebat ad faciendum Petrus Gauterius et Gerladus Gauterius cognatus ejus; et ipsi dederunt Deo et sancto Johanni partes suas, quicquid jure dare potebant. Audiente fratre Gauchero priore et aliis canonicis, posito libre super altare per manus eorum.
5° - Hoc donum concessit Gosbertus cognatus eorum et aliud donum quod fecit Geraldus presbiter et omnia dona qui flerent de alodio isto, que pertinebant concedere ad eum.
6° - In hoc alodio habebat decimam Petrus de Petra Bufaria, quam dedit Deo et sancto Johanni pro anima sua in manu fratris Gaucherii prioris.

CIV Des borderies de Villechenour etc … données par Gérald Humbert lorsqu'il devint chanoine - Ante 1086
Bordariam de Vilachanor et dimidum mansum de Val (Peut-être Lavaud de Châteauneuf) dedit Geraldus Humbertus (Chanoine d'Aureil vers 1086) Deo et Sancti Johanni pro anima sua, quando factus est canonicus, et in bordaria Fabri de la Chanal dedit similiter duodecim denarios, concedentibus sororibus suis et donantibus Stephana, Leodegarda, Petronilla. Testes sunt Bernardus de Mairens et Petrus presbiter.
Bordaria de Villachanor movebat de Rotgero Arberto et Gauscelmo frater ejus. Gaucelmus et filius predicti Rotgerii, Boso nomine, dederunt Deo et sancto Johanni apud monasterium, audiente Gautero de Saltor et priore Gauchero. In hac bordaria quicquid poterat racionari Geraldus Gausbertus donavit totum predicto Geraldo, audiente Gautero de Saltor et Petro presbitero del Burc et Gauscelmo Geraldo. Mansum cero de Val et dimidiam bordariam de Las Escuras (Saint Bonnet) donavit Gauterus vetulus de Saltor, Geraldo de Chaes cum filia sua; que filia habuit de illo Geralt unam filiam nomine Mariam; que filia dedit dimidietatem Geraldo Umberto cognato suo canonico nostro et aliam dimidietatem Beraldo filio suo. Postea Beraldus dedit suam partem Sancto Johanni, posito libre super altare, audientibus duoobus canonicis, Geraldo et Aldeberto.
Totus iste mansus et tota bordaria movet de Bernardo Marches; qui Bernardus concessit donum quod fecit Gerladus Sancto Johanni et concessit similiter aliam partem, si de fevalibus posset adquirere ad opus Sancti Johannis. De hoc dono quod fecit Bernardus Marches, sunt testes Bernardus de Mairens et Fulcherius frater ejus et Petrus Rannulfus.

CXLVII Fondation par Géral de Laron en faveur de Saint Michel de Châteauneuf - 1147-1189
Notum habeant tam presentes quam futuri quod Geraldus Laront filius Geraldi Laront dedit pro anima sua et parentum suorum capelle sancti Michael de Chastello-novo (la chapelle St Michel existait dès 1029, avec une annexe sous le patronage de St Jean à Venouhant; au XII° siècle elle relevait donc d'Aureil, et non plus de l'évêque. La chapelle fut détruite sur l'ordre  de l'évêque) ad luminare in die, quartam partem deu Mas de Faurias quod est in parosia de Linars juxta Sautorn et quinque quarta sigilinis et quinque quartas avene a la Chalm in parosia de Nouvic. Testes sunt : Guido de Plamiel, Petrus Guido nepos suus ; Gaucelmus canonicus, Presans serviens.

CCLXX Aimeri de Lage achète plusieurs biens - 1180 circa
Presentibus et futuris sit notum, quod Aimericus de Laga emit a Johanna uxore Stephani d'Ivernal qui erat heres, quoddam solare, quod erat intra portam nostram de Sautorn et quemdam ortum, qui erat extra portam juxta domum aus Ranvols, et dua sexteritas terre, que erat ultra prata de la Plancha, decem solidos concedente marito suo predicto. Audientibus Bernardo de Laga diacono, Geraldo deu Pont, Geraldo la Mana, Petro Lafont, Petro Troela, Petro de Mouda qui sic teneri fidejussit.




Retour au sommaire


Free Web Hosting